monumenta.ch > Plinius > sectio 201

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 6, 201
{XXXVI} ultra has etiamnum duae Hesperidum insulae narrantur, adeoque omnia circa hoc incerta sunt, ut Statius Sebosus a Gorgonum insulis cursum prodiderit, ab his ad Hesperu Ceras unius. nec Mauretaniae insularum certior fama est. paucas modo constat esse ex adverso Autololum a Iuba repertas, in quibus Gaetulicam purpuram tinguere instituerat.